Jump to ContentJump to Main Navigation
Marius Victorinus' Commentary on Galatians$

Stephen Andrew Cooper

Print publication date: 2005

Print ISBN-13: 9780198270270

Published to British Academy Scholarship Online: February 2006

DOI: 10.1093/0198270275.001.0001

Show Summary Details

(p.366) Appendix 3 Vetus Latina of Galatians in Victorinus' Commentary

(p.366) Appendix 3 Vetus Latina of Galatians in Victorinus' Commentary

Source:
Marius Victorinus' Commentary on Galatians
Author(s):

Stephen Andrew Cooper

Publisher:
Oxford University Press

(p.366) Appendix 3

Vetus Latina of Galatians in Victorinus' Commentary

Lacunae are marked by asterisks. Square brackets indicate restorations to the text based on words found in the comment (see notes in the translation above ad loc., where such restorations are justified). The punctuation and paragraph breaks follow Victorinus' treatment of the text.

(Ch. 1) 1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem, sed per Iesum Christum et deum patrem qui suscitauit illum a mortuis, 2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiae Galatiae. 3 gratia uobis et pax a deo patre et domino nostro Iesu Christo, 4 qui se dedit pro peccatis nostris ut liberaret nos de praesenti saeculo malo secundum uoluntatem dei et patris nostri, 5 cui est gloria in saecula saeculorum.

6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui uos uocauit in gratiam in aliud euangelium: 7 quod non est aliud, nisi si aliqui sunt qui uos conturbant et uolunt auertere euangelium Christi. 8 sed et si nos uel angelus de caelo uobis euangelizauerit praeterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit. 9 sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis uobis euangelizauerit, praeterquam quod accepistis, anathema sit. 10 modo enim hominibus suadeo an deo? aut quaero hominibus placere? si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem. 11 notum enim facio uobis euangelium quod euangelizatum est a me, quia non est secundum hominem. 12 neque enim ego ab homine accepi illud, neque doctus sum, sed per reuelationem Iesu Christi.

13 audistis enim conuersationem meam aliquando in Iudaismo, quia super modum persequebar ecclesiam dei et expugnabam, 14 et proficiebam in Iudaismo supra multos coaetaneos meos in genere meo abundantius, aemulator exsistens paternarum traditionum. 15 sed cum placuit ei, qui me separauit de utero matris meae, 16 reuelare filium suum in me, ut eum euangelizarem inter gentes, continuo non adquieui carni et sanguini. 17 neque ueni Hierosolymam ad praecessores meos apostolos, sed abii in Arabiam et iterum reuersus sum Damascum. 18 deinde post annos tres ueni Hierosolymam uidere Petrum, et mansi apud eum diebus quindecim. 19 alium autem apostolorum neminem uidi, nisi Iacobum fratrem domini. 20 quae autem scribo uobis, ecce coram deo, quia non mentior. 21 deinde ueni in partes Syriae et Ciliciae. 22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae sunt in Christo. 23 tantummodo audiebant quod is, qui persequebatur nos aliquando, nunc euangelizat fidem, quam aliquando (p.367) expugnabat. 24 et in me magnificabant deum. (Ch. 2) 1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi in Hierosolymam cum Barnaba et adsumpto Tito. 2 ascendi autem secundum reuelationem et exposui illis euangelium quod praedico inter gentes. seorsum autem his qui firmamenta uidebantur esse, ne forte in uacuum currerem aut cucurrissem. 3 sed neque Titus, qui mecum erat Graecus, conpulsus est circumcidi. 4 sed propter subinductos falsos fratres, qui subintrauerunt auscultare libertatem nostram, quam habemus in Christo, ut nos in seruitutem redigerent, 5 ad horam cessimus subiectioni, ut ueritas euangelii permaneat apud uos. 6 ab his autem qui uidentur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest, deus hominis faciem non accipit, mihi enim, qui aliquid existimantur, nihil contulerunt. 7 sed magis contra cum uidissent quoniam creditum est mihi euangelium praeputii, sicut Petro circumcisionis (8 qui [enim] operatus est Petro in apostolatum circumcisionis, operatus est mihi in gentibus) 9 et cognita gratia quae data est mihi Petrus [et Iacobus] et Iohannes, qui uidebantur columnae esse, dexteras dederunt et Barnabae societatis, ut nos in gentibus, ipsi autem in circumcisione: 10 tantummodo ut pauperum memores essemus, quod etiam sollicitus fui etiam hoc ipsum facere.

11 cum autem uenisset Petrus in Antiochiam, in faciem illi restiti quoniam reprehensus erat. 12 prius enim quam uenirent quidam a Iacobo, cum gentibus edebat; cum autem uenissent, subtrahebat se timens eos qui erant ex circumcisione. 13 et consenserunt cum illo et ceteri Iudaei, ita ut Barnabas consentiret simulatione eorum. 14 sed cum uidissem quoniam non recte ingrediuntur ad ueritatem euangelii, dixi Petro coram omnibus: si tu cum sis Iudaeus gentiliter uiuis, quomodo gentes cogis iudaizare? 15 nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores, 16 scientes quia non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Christi Iesu, et nos in Christo Iesu credimus ut iustificemur ex fide et non ex operibus legis, quoniam ex operibus non iustificatur omnis caro.

17 si autem quaerentes iustificari in Christo inueniemur et ipsi peccatores, ergo et Christus peccati minister est. 18 si enim quae destruxi iterum haec aedifico, praeuaricatorem me constituo. 19 ego enim per legem legi mortuus sum ut deo uiuam. cum Christo crucifixus sum. 20 uiuo autem iam non ego, sed uiuit in me Christus. quod autem nunc uiuo in carne, in fide uiuo dei et Christi, qui me dilexit et tradidit se pro me. 21 non sum ingratus gratiae dei. nam si per legem iustitia est, ergo Christus gratis mortuus est.

(Ch. 3) 1 o stulti Galatae, qui uos fascinauit, ante quorum oculos Christus Iesus proscriptus est et in uobis crucifixus? 2 hoc solum uolo discere a uobis: ex operibus legis spiritum accepistis an ex auditu fidei? 3 sic stulti estis ut, cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini. 4 tanta passi estis sine causa, si tamen sine causa. 5 qui ergo tribuit uobis spiritum et operatur uirtutes in uobis, ex operibus legis operatus est an ex auditu fidei? 6 sicut Abraham credidit deo et reputatum est ei ad iustitiam. 7 intellegitur ergo quoniam qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahae. 8 prouidens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes deus, praedixit Abrahae ***. 9 ergo qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham. 10 quicumque enim ex operibus legis sunt, sub maledictione sunt. *** 20 non est autem unius mediator; deus autem unus est.

(p.368) 21 quid ergo? lex aduersum promissa? si enim data esset lex, quae posset uiuificare, uere ex lege esset iustitia. 22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. 23 prius autem quam ueniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem quae futura erat ut reuelaretur. 24 itaque lex paedagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. 25 ueniente autem fide iam non sub paedagogo sumus. 26 omnes enim estis filii dei fide in Christo Iesu. 27 nam quicumque in Christo baptizati estis, Christum induistis. 28 non enim est Iudaeus neque Graecus, non seruus neque liber, non est masculus neque femina; omnes enim uos unum estis in Christo Iesu. 29 ergo Abrahae semen estis, secundum promissionem heredes.

(Ch. 4) 1 dico autem: quamdiu heres paruulus est, nihil differt a seruo, cum dominus sit omnium. 2 sed sub curatoribus est et actoribus usque in praefinitum tempus a patre. 3 ita et nos cum essemus paruuli, sub elementis huius mundi eramus seruientes. 4 cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum editum ex femina, factum sub lege, 5 ut eos qui sub lege erant redimeret, ut filiorum adoptionem reciperemus. 6 sed quoniam filii estis dei, misit deus spiritum filii sui in corda uestra: clamant abba, pater. 7 itaque iam non est seruus, sed filius. si autem filius, et heres per deum. 8 sed tunc quidem ignorantes deum, his qui non sunt dii seruistis. 9 nunc autem ut cognouistis deum, immo cogniti estis deo, quomodo conuertimini iterum ad infirma et egena huius mundi elementa, quibus rursum seruire uultis? 10 dies obseruatis et menses et tempora et annos. 11 timeo uos, ne forte sine causa laborauerim in uobis. 12 estote sicut ego, quoniam et ego sicut uos. fratres, obsecro uos: nihil me laesistis. 13 scitis quia per infirmitatem carnis euangelizaui uobis iampridem. 14 et temptationem uestram in carne mea non spreuistis neque respuistis, sed ut angelum [dei] excepistis me, ut Christum Iesum. 15 quae ergo erat beatitudo uestra? testimonium uobis perhibeo quoniam, si fieri posset, oculos uestros eruissetis et dedissetis mihi. 16 ergo inimicus uester factus sum, uerum praedicans uobis? 17 aemulantur uos non bene et excludere uos uolunt, ut illos aemulemini; aemulamini autem meliora dona. 18 bonum est, aemulari meliora semper, et non solum cum praesens sum apud uos, 19 filii mei, quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. 20 uellem autem nunc adesse apud uos et mutare uocem meam, quoniam confundor in uobis. 21 dicite mihi, qui sub lege uultis esse, legem non legistis? 22 scriptum est enim quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, unum de libera. 23 sed is quidem qui de ancilla secundum carnem natus est, qui autem de libera per repromissionem. 24 quae sunt per allegoriam dicta. nam haec sunt duo testamenta, unum quidem ex monte Sina in seruitutem generans, quod est Agar. 25 Sina mons est in Arabia, qui coniunctus est ei qui nunc est iuxta Hierusalem [et in seruitute est cum filiis suis]. 26 quae autem sursum est Hierusalem, libera est, mater omnium nostrorum. 27 scriptum est enim: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet uirum. 28 uos autem, fratres, secundum Isaac, promissionis filii estis. 29 sed sicut tunc qui secundum carnem natus est persequebatur eum qui secundum spiritum erat, sic et nunc. 30 sed quid dicit scriptura? eice ancillam et filium eius; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo (p.369) Isaac. 31 ergo, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae, (Ch. 5) 1 qua libertate Christus nos liberauit.

state ergo et nolite iterum iugo seruitutis contineri. 2 ecce ego Paulus dico uobis, quoniam si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. 3 Testificor autem omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est uniuersae legis faciendae. 4 euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. 5 nos enim in spiritu et fide spem iustitiae exspectamus. 6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid ualet neque praeputium, sed fides quae per caritatem operatur. 7 currebatis bene, quis uos inpediuit ueritati non oboedire? nemini consenseritis. 8 suasio uestra ex deo est qui uos uocauit. 9 nescitis quia modicum fermentum uniuersam massam corrumpit? 10 ego confido de uobis in domino, quod nihil aliud sapietis. qui autem conturbat uos, portabit iudicium, quicumque fuerit. 11 ego autem, fratres, si circumcisionem praedico, quid adhuc persecutionem patior? ergo euacuatum est scandalum crucis. 12 utinam abscidantur qui uos conturbant! 13 uos enim in libertatem uocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem carnis abutamini. per caritatem spiritus seruite inuicem. 14 uniuersa enim lex in uobis uno sermone inpletur: diliges proximum tuum sicut te ipsum. 15 quod si mordetis et accusatis inuicem, uidete ne consumamini ab inuicem. 16 dico autem uobis: spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis. 17 nam caro concupiscit aduersus spiritum, spiritus autem [aduersus carnem]. *** (Ch. 6) 2 alter alterius onera portate. et ita inplebitis legem Christi. 3 nam si aliqui aestimat se esse aliquid, cum nihil sit, ipse se seducit. 4 opus autem suum probet unusquisque et tunc in semet ipso tantum habebit gloriam et non in altero. 5 nam unusquisque proprium onus portabit. 6 communicet autem, qui catechizatur uerbum, ei qui catechizat, in omnibus bonis. 7 nolite errare, deus non deridetur. quae enim seminauerit homo, haec et metet. 8 quia qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem, qui autem seminat in spiritu, de spiritu et metet uitam aeternam. 9 bonum autem facientes non deficiamus. nam tempore suo metemus non deficientes. 10 ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.

11 ecce quantis litteris scripsi uobis mea manu! 12 quicumque uolunt placere in carne, hi compellunt uos circumcidi tantum, ut crucis Christi persecutionem non patiantur. 13 neque enim qui circumcisi sunt ipsi legem custodiunt, sed uolunt uos circumcidi, ut in uestra carne glorientur. 14 mihi autem absit gloriari in nullo, nisi in cruce domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo. 15 in Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid est neque praeputium, sed noua creatura. 16 et quicumque hanc regulam sectantur, pax super illos et super Israel domini. 17 de cetero nemo mihi molestias praestet. ego enim stigmata domini nostri Iesu Christi in corpore meo porto. 18 gratia domini nostri Iesu Christi cum spiritu uestro, fratres.